1230 Ponts de Cé, les seigneurs de Thouars, Tiffauges et Hugues de Lusignan, comte de la Marche, rendent hommage au roi Louis IX

 Le jeune roi de 15 ans, vint au retour d’une expédition en Bretagne, camper sous les murs du château des Ponts-de-Cé et y recevoir l’hommage de Raymond, vicomte de Thouars, pour ce qu’il a en Poitou et en Anjou. Il fait de nouveau le serment de fidélité au roi, et d’aider à la conservation de la régence de la reine Blanche, ainsi que les hommages de Guy de Thouars, seigneur de Tiffauges et de Hugues de Lusignan, comte de la Marche et d’Angoulême.

2060 Au camp près les Ponts-de-Cé. 1230. Juin. Raymond, Seigneur de Thouars

Homagium a Raimondo vicecomite Thoarcii pro feodis Pictaviae et Andegaviae preaestitum

 (J. 373. Seigneurs de Thouars, n 8. Original scellé.)

Universis presentes litteras inspecturis Raymondus vicecomes Thoartii, salutem.-

Noveritis quod ego karissimo domino meo Ludovico regi Francie illustri, feci hominagium ligium, contra omnes homines qui possunt vivere et mori, de domaniis et feodis que Hamericus quondam vicecomes Thoartii, frater meus, tenebat in comitatu Pictavensi ea die qua diem clausit extremum, tenendis ab ipso domino rege et heredibus suis ad usus et consuetudines Pictavie et ad servitia que feoda debent et sicut feoda aportant, et de domaniis et feodis, que idem Hamericus quondam vicecomes Thoartii, frater meus, tenebat in comitatu Andegavensi ea die qua clausit extremum diem, tenendis ab ipso domino rege et heredibus suis ad usus et consuetudines Andegavie et ad servitia que feoda debent et sicut feoda aportant.

 Insuper eidem domino regi et domine regine matri sue juravi super sacrosancta quod eidem domino régi, tanquam domino meo ligio, et heredibus ejus et eidem domine regine matri sue fidelitatem bona fide servabo, et juvabo eandem dominam reginam bona fide ad observandum ballum suum, quousque idem dominus rex ad legitimam devenerit etatem.

Quod ut robur obtineat perpetue firmitatis, presens scriptum sigilli mei testimonio confirmavi. Actum in castris juxta Pontem de Say, anno Domini M° CC° tricesimo, mense junio.

 

Débris de sceau en cire blanche pendant sur double queue.–Voyez.  L’inventaire,  n.° 1086.–D'après Tillemont, 1I, 67, 68, les pièces datées des Ponts-de-Cé sont postérieures à celles datées d'Ancenis, toutefois, dans le XXIe volume des Historiens de France, p. 409 H, les séjours de saint Louis sont placés dans l'ordre inverse.

 

2061 Au camp près les Ponts-de-Cé. 1230. Juin. Hugues de Luzignan, comte de la Marche et d’Angoulême.

Litterae Raimundi vicecomitis Thoarcii de quigentis libris annui redditus sibi a rege donatis donec Castrum Marolli a se foret recuperatum.

(J. 373. Seigneurs de Thouars, n° 9. Originat scellé.)

Universis ad quos presentes littere pervenerint Raymondus vicecomes Thoarcii, salutem in Dornino.

Notum facimus quod karissimus dominus noster Ludovicus rex Francie illustris dedit nobis quingentas libras Turonensium annui redditus reddendas, medietatem in Nativitate Sancti Johannis Baptiste et medietatem in Nativitate Domini, quousque recuperaverimus castrum Marolii, vel per auxilium domini regis vel alio modo, vel pacem de illo habuerimus ad gratum nostrum.

Et quando predictum castrum, sicut dictum est, recuperaverimus vel pacem de illo ad gratum nostrum habuerimus, dominus rex quitus erit de quingentis libris Turonensium annui redditus supradictis.-

Insuper homines nostri pro terra sua de Lauduno debent habere centum et decem libras Turonensium annui redditus.

Et sciendum quod, si aliqua de feodis nostris dominus rex acquisierit, non potest ipse ea dare seu tradere nisi talibus qui nostra servitia facerent qualia debent ipsa feoda et apportant.

Et hoc etiam faceret ad laudem et consilium karissimi consanguinel nostri Hugonis de Lezigniaco, comitis Marchie et Engolismi, et nostri.

 In cujus rei testimonium, presentes litteras sigilli nostri fecimus munimine confirmari.

Actum in castris juxta Pontem de Say, anno Domini M° CC° tricesimo, mense junio.

Fragment de sceau en cire blanche pendant sur double queue.Voyez dans l’Inventaire, n° 1086, la description du sceau de Raymond, vicomte de Thouars, frère de Hugues II.

(Louis de Beauvau seigneur de la Roche-sur-Yon, le pas d’armes de la Bergère et René d'Anjou)

 

2062 Guy de Thouars, seigneur de Tiffauges au camp, près les Ponts-de-Cé. 1230. (Juin.)

 

Homagium domino regi a Guidone de Thoarcio, domino Theofaugi, praestitum.

(J. 624. Hommages, III, n° 7. Original scellé.)

Universis presentes litteras inspecturis, Guido de Thoarcio, dominus Theofaugi, salutem.

Notum facio quod ego feci homagium ligium Ludovico, Dei gratia regi Francorum illustri, de vicecomitatu Thoarcii, ad peticionem karissimi avunculi mei Raymundi vicecomitis Thoarcii, salva vita ipsius vicecomitis et salvo jure alieno, ita quod, si aliquis de me conquereretur occasione dicti vicecomitatus, coram domino rege tenerer juri stare.

In cujus rei testimonium, presentes litteras feci sigilli mei munimine roborari.

Actum in castris juxta Pontem de Sey, anno ab incarnacione Domini millesimo ducentesimo tricesimo.

Cette charte, que nous plaçons au mois de juin 1230, à cause du lieu d'où elle est datée (Voyez les pièces précédentes), est scellée, en cire blanche sur double queue, du sceau de Guy de Thouars, seigneur de Tiffauges, en Poitou (Vendée, arr. de Bourbon), fils du vicomte Aimeri VII.

Ce sceau, dont il ne reste plus qu'un fragment, n'a pas été décrit; on distingue sur la face un écu armorié d'un lion à l'orle de besans; au contre-sceau, un sujet qui parait être une imitation de l'antique et représenter une femme appuyée sur un cygne.

 

2065 Au camp près les Ponts-de-Cé. 1230. (Juin.)

(J. 396. Dons, n° 5. –Original)

Ludovicus Franciae rex notum facit se donum quinquaginta librarum annui et perpetui redditus in camera regia percipiendarum, a Raimundo vicecomite Thoarcii Roberto de Maloleporario ejus fideli factum (Vide supra, n'' 2055) approbare, et decernere ut dicta quinquaginta librae quotannis praefato Roberto vel ejus heredibus, in Nativitate Beatae Mariae Virginis, solvantur.

 « Actum in castris juxta Pontem de. Sey, anno Domini M° CC° tricesimo, mense junio.”

Traces de sceau pendant sur double queue.

 

 

 

 

Comte Argenton Château

Homagium domino regi a Gaufrido domino Argentonii praestitum

 

 

Comte de Toulouse

Litterae Ludovici regis Caturcensi episcopo ut studeat ne in dioecesi sua possessions Tolosoni comitis injuste usurpentur

 

 

 

 

 

1229 siège de Bellême dans l'Orne. Blanche de Castille Pierre de Mauclerc (site historique de la croix Feue Reine)<==.... .... ==> Situation du Poitou à l'avènement d'Alphonse. (Les grandes maisons seigneuriales du Poitou)